Liber Isaiae Prophetae*

Caput 60: Versus 6

Camelorum.Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes.Dromedarii.Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes.Madian et Epha.Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quae per thus figuratur, Domino obtulerunt.
(* Traductions européennes)